Latin
2.134 to 2.169
Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico 2.134-169
Unproofread scanNot analysed yet
Patientes estote, boni, ut sitis vere boni: patientes cstotc usque ad adventum Domini. Tolerate mala que patimini a mittis cum malis; quia ista tentatio, vestra est exa. minatio. Si aurum est quid times paleam, quid times ignem? Simul quidem eritis in fornace, sed ignis laluas in cineres vertit, tibi sordes tollit. Si frumentum es, quid times tribul tm? Non app trebis qualis antea eras in spica, nisi tribula conterendo a te separaverit paleas. Si bleum es, quid times pressuram preli? Nondeclarabitur specics tua, nisi etiam pondus lapidis a te separaverit amurcam. Verumtamen interroget se unaquæque anima, et videat si injuste patitur. Proferatur statera justitiæ, appendatur amor mundi cum amore Dei, vide quemadmodum pra'ponderet amor mundi. Proferatur speculum Scripturæ divinæ. Speculum hoc neminem palpat: qualis es, talem te tibi deinoustrat. Intenle et vide, et si est aliquid quod offendat, abi confusus, et redi correctus. Annon confunderis, et in malis tuis gloriaberis? Eris enim perfectum malum. nun qualecumaque bonum. Talis non vis flagellari cum mundo, aut flagellatus murmuras sub flagello? Serve male, fecisti quod Dominus jussit? Ne vapulares, ista flagella tibi ante prædixit. Quis jussit? Dominus jussit, Creator tuus jussit. Qaid jussit? Qui amat, inquit. patrem aut matrem plusquam met non est me dignus. Ecce quid jussit. Aut, Qui amat filium aut filiam plusquam me, non est me dignus (Matth. x, 57). Ecce quid jussit. Et quis esi, inquit, qui odit patrem aut matrem aut filios? Nec ille illosodire præcepit: sed vel quantum illos, tantum se diligi jus. sit. Plus quidem debueras diligere Creatorem, quam crcaturam; sed si non vales pra ferre, saltem vel aequare dignare. Vere lilios tuosdiiigercs, si Christum filiis prærferres, ipsosque filios ipsi committeres.