# Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico 2.196-213

Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico, 2.196 to 2.213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-dubii-sermo-de-tempore-barbarico/2.196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-dubii-sermo-de-tempore-barbarico/2.196

Ad quod cum pervenisset, columnas duas, supra quas totum ill;tl aedificium ferebatur, singulis manibus singulas apprehendens, ruina se simul et illos voluit opprimi, ne laudes dæmonum in contumeliam liii sui a quoquam libenter paterctur audiri (Id. XVI) Daniel ne a rege homine petitionem aliquam posceret, sed a Dea vivo, qui præstat omnia bona suis, leonibus jejunamtibus in escam datas est ut periret: sed Dominus ficelem servum suum non dcserens, et ipsum intactum reservavit, et per Habacuc prophetam simul et ipsum et leones pavit (Dan. xiv, 30-40). Quid dicam de tribus pueris, qui cuni nollent imaginem regiam adorare, ignes riserunt? In quibus pucris micans gratia ita enituit, ut ligati in fornacem mitterentur, dcambulantesque viderentur, os aperientes Deumque laudantes, flammas ad se non admitterent, sed fugarent: ut secum Filium Dei habere meruissent, antequam mundo in homine apparuisset; ut esset eorum vindex flamma, Chaldaeorumque ministros fornax devorans consumeret; producti quoque de fornace incolumes, populus in se mirabiles redderent, regemque mutarent, eumque facerent Dei sui adoratorem, qhem senserant ante persecutorem (ld. m). Sed hæc omnia facicbat fides, timor et amor Dei. Oderunt isti non solum omnia quae habebant propter Deum; verum etiam animas suas: et Deus eos hic claros fecit et aeternae vitæ remuneratione ditavit. Quid tale, dilectissimi, fecimus, imoe contrario quæ mala non fecimus? Illi nec minis nee tormentis conventi dæmoniis sacrificaverunt. Annon sacrificavit, qui imagines idolorum per nocten ludentes, quod Nocturnum vocant, libentissime spectavit? Sacrificavit, prorsussacrificavit; et, quod est pejus, non tauri vel cujuslibet pecoris aliquam victimam, sed ipsam animan hominis pretiosam. In hoc tam nefahdo sacrificionon unus vel pauci accusantur, tota hoc civitas fecit, quæ tota consensit. Nec ab hostibus, nec a barbaris, sed a se ipso oninis homo in anima se intus occidit videndo, consentiendo, non prohibendo;

---

Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062e/stoa0040.stoa062e.opp-lat1.xml.
