Latin
2.296 to 2.311
Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico 2.296-311
Unproofread scanNot analysed yet
Quare t Quia hie filius meus, inqult, mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus eat. Hanc similitudinem Dominus in Evangelio proposuit, quam ipse exposuit, dicens tale gaudium fieri in caelo super peccatore pœnitentiam agente. Nunc vero quoniam tempus est exhortari omnes ad poenitentiam, ut filii errantes revertantur, eisque convivium a patre saginati vituli præparetur, etiam nos, dilectissimi, parati simus huic convivio tanquam aniici ac domestici interesse: maxime quia cum islo patrefamilias ad mensam ejus quotidie accedentes, non nos jam dignatur vocare servos, sed amicos. Percurramus, si placet, ipsam parabolam a D.omino in Evangelio propositam, in qua nohis et affectum patris demonstravit pium, et filii perditi indicavit reditum. filiique majoris qui de paterna domo non discesserat commotum retulit animum. Hoc quippe habet textus ipsius lectionis. Veniens, ait, filius ejus primogenitus de agro, cum audiret symphoniam, interrogavit servos quidnam illud esset: eique dixerunt, Frater tuus reversus est, et occidit illi pater luus vitulum sainatum, eo quod salvum illum susceperit. Et indignatus noluit introire. Egressus est autem ad illum pater suus, ut eum introduceret. Improperavitque illi patri suo, quod laborasset semper cum illo, et nunquam illi talia exhibuisset: at ubi venisset filins ille, qui omnem substantiam paternam male consumpserat, occidisset illi vitulum saginatum. Et reddit pater rationem facti sui, consolaturque filium sunm secum permanentem, de domo non discedentem, et dicit iili, Fili, tu meus es, et mecum es semper, et omnia mea tua sunt: verumtamen oportuit nos ista facere, quoniam frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus eat (Luc. xv, 11-52). Non vacat hæc talis a Domino propositio. Donet itaque nobis qui ista proposuit, ut demonstremus ab ipso fuisse impletum hoc, quod per quamdam similitudinem nos quodam modo excitavit ad aliquid inquirendum.