Latin
2.333 to 2.355
Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico 2.333-355
Unproofread scanNot analysed yet
xxvi, 69,74, 35); animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37). Ubi est quod promisisti? Interrogaris semel, ct negas: secundo interrogaris, et negas; tertio, et nepas. Non vis ad convivium intrare, ideo ausus es ter Dominum negare. Ubi est, Animam meam pre te ponam? Ter negantem non terruit ungula, sed una oppressit muliercula Certe, Tecum sum usque ad mortem. Vide, vide igitur, Petre, quantum de te antea praesumpseris: eccc nunc ter negando, gallo teste convinceris. Sed egrediatur pater ad primogenitum filium nolentem intrare: dicat Christus Petro, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Respiciat negantem, et faciat confessorem: compungat flentem, faciat amatorem. Exhortetur eum paterna voce: Fili, inquit, tu meus es: Tu es Petrus; etsi me ncgasti, mcus es. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam. Tu meus es, et omnia mea tua sunt: Tibi dabo claves regni cœlorum (ld. xvi, 18, 19). Apud le, Petre, sunt claves: dignare jam ad convivium intrare. Oportebat hæc fieri, quoniam frater tuus latro mortuus erat, et revixit; pericrat, et inventus est. Si Petrus antequam Christus pro omnibus crucifigeretur, regni caelorum claves accepit; qua illuc introivit latro ille jam non reus, nisi per latus quod aperuit Judaeus?