# Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico 2.64-92

Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico, 2.64 to 2.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-dubii-sermo-de-tempore-barbarico/2.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-dubii-sermo-de-tempore-barbarico/2.64

Qui enim detrahit fratri aut judicat fratrem, detrahit legi et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. Unus est enim legislator et judex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quit es, qui judicas proximum (Jacobi iv, 11-13)? CAPUT II. — 3. Pœnitentia agenda, antequam succidatur arbor. Nec tamen voces detrahentium silcutium possunt imponere verbo Dei. Clamat ille per bonos, et per malos: Agite poenitentiam, appropinqual'it ad vos regnum Dei. Nolite esse auditores legis tantum, sed factores (Jacobi I, 22). Facite dignos fructus pænitentiæ. Ecce enim, ait Evangelista, securis ad radices arboruni posita est. Omnia enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, it 8 et 10). Video, inquit, omnes homines diversasarbores, fructus etiam diversos habentes: sed bonus. fructus quæritur qui pascat, non qui pungat. Sunt enim et arbores spinosae, igni deputatæ, merito incendendæ, quia in eis nullus fructus est animæ. Putatisne, dilectissimi, nos omnes talos sumus, qui in istis malis pro peccatis nostris dimissi sumus? Exacuit agricola ferrum, amputat inutile lignum, abscisum servat incendio concremandum. Hoc nunc agitur a vero agricola. Videntur quidem sibi mali adhuc starer adhuc florere. Quisquis talis es, quisquis malus es, quisquis corrigi non vis, non te consoletur altitudo tua; quia major le exspeclat ruina, ampliorque sustinet flamma. Quia securis hæc ad te nondum venit,. ideo putas te posse semper stare? cum videas vel audias alias arhores te ampliores cccidisse. Quod te hic agricola differt, ejus est patientiæ, ne forte intercedat apud eum locus pœnitentiæ. Colonus enim ille in Evangelio, qui interecdebat pro arbore, quam dom!nus eradicare volebat, quod fructum per triennium non habere!, videte quid ait: Domine, dimitte illam et hoc anno; faciam ei fossam, adhibeam cophinum stercoria: si fecerit fructum, bene;

---

Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062e/stoa0040.stoa062e.opp-lat1.xml.
