# Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico 9

Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico, 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-dubii-sermo-de-tempore-barbarico/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-dubii-sermo-de-tempore-barbarico/9

Et nunc veniant omnes quicumque amant paradisum, locum quietis, locum sccurilatis, locuni perpetuæ felicitatis, locum in quo non pertimescas barbarum, in quo nullum patiaris adversarium, nullum habeas inimicum: venite omnes, intrate omnes; est qua intrare possitis 1, patet latus. Ostendit euim ille latro quo debeant omnes inlrarc, nemincm suo exemplo docuit desperare. CAPUT VIH.-De cavenda ariana hæresi.- Contendite, ait Dominus, intrare per angustam portam (Lue. XIII, 24). Quid angustius illo foramine, quod unus e militibus percutiendo latus crucifixi aperuit? et tamen per has angustias pene jam totus mundus intravit. Venitc, et vos Judaei, vocal vos quem crucifixistis Filius Dei. Contendite intrare per angustam portam: per hanc enim introierunt patres vestri. Illi qui ut crucifigeretur clamaverunt, qui in ligno suspensum viderunt, qui irriscrunt, qui caput agitaverunt, per istas tamen angustias introierunt. Non enim inaniter clamabat ille pendens in cruce: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Id. XXIII, 34). Per has ergo, ut dixi,angustias, per angustam portam lateris Christi ingressus est latro mutatus, pœnitens. Judæus, conversus omnis paganus, et ab co exiit foras malus hæreticus arianus. Exiit, quoniam non erat de numero permanentium. De illis enim erat, de quibus Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: si enim ex nobis essent, mansissent utique nobiscum ( I Joan. II, 19). hæretice ariane, agnoscit latro in cruce pendentem, ipsi inimici Judæi expaverunt resurgentem, et vos male tractatis in cœlo regnantem!

---

Augustine, Sermones Dubii. Sermo De Tempore Barbarico, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa062e/stoa0040.stoa062e.opp-lat1.xml.
