# Sermones Inediti Admixtis Quibusdam Dubiis 2.2

Augustine, Sermones Inediti Admixtis Quibusdam Dubiis, Sermones Admixtis Quibusdam Dubiis, Sermon 2, Section 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-inediti-admixtis-quibusdam-dubiis/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-inediti-admixtis-quibusdam-dubiis/2.2

Jam vero caetera, sive cum digeruntur et disponuntur, sive cum ornantur, sive cum ea quae facta non erant in coelo et in terra, creantur, dicit Deus et fiunt. Et dixit Deus: Fiat, et factum est (Gen. i, saepius). Et sic per singula opera: Dixit et factum est; Ipse dixit et facta sunt (Pal. xxxii, 9). Qua lingua dixit? Ut quis audiret, dixit? Non semper lacte nutriamur. Erigite nobiscum mentes ad solidum cibum. Nemo Deum cogitet sicut corpus, nemo Deum cogitet sicut hominem, nemo Deum cogitet sicut Angelum, quamvis patribus sic apparere dignatus sit, non per ipsam substantiam suam, sed per subjectam sibi creaturam suam: non enim aliter humanis visibus invisibilis appareret. Quaeramus, quid in nobis est melius, et inde conemur attingere, quod est melius omnibus. Quod est in nobis melius, mens est. Quod est omnibus melius, Deus est. Rem meliorem quid quaeris re deteriore? In te corpus in ferius est, quam mens; in rebus nihil melius, quam Deus. Erige, quod est in te melius, ut attingas, si potueris, ad eum, qui est omnibus melius. Nam et ego, cum loquor, mentibus loquor. Visibiles quidem facies et ipse corpore visibilis cerno; sed per id, quod video, alloquor, quod non video. Gero intus verbum corde conceptum, et volo in auribus tuis parere. Quod corde concepi, volo tibi dicere, quod …us est, proferre ad te. Quod latet, quaero, quomodo pervenire ad mentem tuam possit. Convenio primum, quasi januam mentis tuae, aures tuas, et quoniam invisibile verbum, quod corde concepi, trahere ad te non possum, provideo illi, quasi vehiculum, sonum. Ecce verbum latet, sonus patet. Impono latentem super patentem, et pervenio ad audientem, ac sic verbum exit a me, venit ad te, et non recessit a me. Si ergo licet magnis exigua comparare, infima summis, humana divinis, fecit hoc et Deus. Verbum latebat apud Patrem. Ut veniret ad nos, assumpsit quasi vehiculum, carnem suscepit, ad nos processit, et a Patre non recessit, sed ante incarnationem suam, ante ipsum Adam patrem generis humani, ante coelum et terram, et omnia, quae in eis sunt, In principio erat Verbum, et in principio fecit Deus coelum et terram.

---

Augustine, Sermones Inediti Admixtis Quibusdam Dubiis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp761/tmp761/tmp761.tmp761.opp-lat1.xml.
