Latin
Sermon 1
Augustine, Sermones Quatuor 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Petro itaque mare subripit trepidanti. Sensit mare in Petro fidem deficere, et cœpit majore undarum lingua latrare. Solvitur quod erat firmatum, quia fidei solutum est firmamentum. Velut cera sole ca lente soluta, sic cœpit unda laxari mollita. Sensit petram pelagi Petrus vacillare (d) jam debilem fluescentem: et depressis vestigiis atque palpitantibus membris, extensis palmis, ex…lamat et dicit; Adjuva me, Domine, et miserere mei. Semper mihi timor est sine te, et in navicula et super unda præsumsi venire ad te. Quare tollar a te? Adjuva me, ad navem revoca, ascende mecum, veniam tecum. ……e Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob, Petrum allevavit, firmavit, ambulare intrepidum fecit, trepidantes discipulos refecit, compescuit procellam, gubernavit naviculam. Ipsam suam sponsam, nostram matrem, tranquillet Ecclesiam; et inter istam tempestatem ipsum habeamus semper gubernatorem, quem Petrus habuit defensorem! Amen.