# Sermones Quatuor 3.1

Augustine, Sermones Quatuor, Sermon 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-quatuor/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-quatuor/3.1

Quantum valeat jejunium. Moyses quadraginta diebus et quadraginta noctibus nisi mavis agitatum, aut quidlibet aliud. in …remo jejunavit, ut legem Domini mereretur accipere. Impetraverunt jejunia quod venter saturus desperabat. Denique videte, fratres carissimi, quid sit inter jejunium et saturitatem, inter ventrem vacuum et pulmonem epulis æstuantem. Moyses, quia jejunavit, Dominum vidit; et populus quia comedit et bibit, idola fabricatus est. Quid de Moyse loquor, et de israelitica multitudine? Ipse princeps generis nostri Adam quamdiu non comedit, in paradiso fuit: statim ut comedit, de paradiso ejectus est. Qui in paradiso Dei, virgo fuerat, ejectus de paradiso cognovit uxorem suam: semper enim saturitati juncta lascivia est: vicina sibi sunt saginæ membra atque luxuriæ; pro membrorum ordine, ordo vitiorum eligitur.

---

Augustine, Sermones Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp768/tmp768/tmp768.tmp768.opp-lat1.xml.
