# Sermones Quatuor 3.3

Augustine, Sermones Quatuor, Sermon 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-quatuor/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-quatuor/3.3

Ejecit nos, fratres carissimi, de paradiso cibus, reducat esuries. Daniel ille futurorum conscius, et adventus Domini et eversionis Hierusalem manifestissimus prædicator, ideo vir desideriorum appellatus est, quia panem desiderii non comedit, et potum concupiscentiæ non bibit; magis enim Christum quam epulas desiderabat. Joannes præcursor Domini locustis in eremo nutritus est, non animalium carnibus et volucrum suavitatibus. Poterat utique juxta Jordanis fluenta piscium sibi exhibere delicias… sed pœnitentiam prædicaturus doctrinam rigoris et jejunii exemplo suo magis debuit docere quam voce. Cum in Evangelio quidam dæmonio plenus, Domino fuisset oblatus, quem purgare apostoli nequiverunt, interrogantes audiunt: Istiusmodi genus non ejicitur nisi orationibus atque jej…miis.

---

Augustine, Sermones Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp768/tmp768/tmp768.tmp768.opp-lat1.xml.
