# Sermones Quatuor 4.1

Augustine, Sermones Quatuor, Sermon 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-quatuor/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-quatuor/4.1

De evangelio ubi Dominus de aqua vinum fecit Joan, cap, II. Nuptiæ, in quibus Christus et munerator et c…nviva discubuit; munerator scilicet in origine, conviva factus in genere, ut qui in primordio copulæ novellæ concesserat nasci ex homine hominem, ipse quoque nasci dignaretur ex virgine.... Aures nostræ pulsatæ nunc e s…nelo Evangelio sonuerunt: die. inquit, tertio nuptiæ factæ sunt in Chanan galilæ…, et erat mater Jesu ibi; invitatus est autem Jesus cum discipulis ad nuptias. Si Manichæorum latebrosa voluptuosæ turpitudinis fœditas de nuptiis percontetur, Deus eas, inquit, non fecit. S… ergo Deus nuptias non fecit, quomodo in eis Christus cum discipulis suis invitatus adcubuit? Sed jam opaci hujus mysterii nubilum ventilemus. Die, inquit, tertio nuptiæ factæ sunt in Chanan galilæa. Splendescente igitur super obscurum, delictis offuscantibus, mundum Trinitatis die, Christus venit ad nuptias. Tunc autem anima quæ de limi fuerat jam affricta consortio, per fornicationem oblectantis pomi adulterum demutata maritum, pollutæ societatis nuptias celebrat. Audi Paulum hujus malæ conjugationis iterum vincla for- Midantem: timeo, inquit, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, ita corrumpantur mentes vestræ a simplicitate et castitate quæ est in Christο Jesu Domino nostro. Dum itaque in unius discubitionis instrumento (a) jactati diabolus et anima lascivirent, invitato Jesu.·.. dum vino luxuriæ defecerunt. Genetrix autem Christi illa, quæ facinerosi (b) concubitus pactum exhorruit, quæ non solum corpore verum etiam mente virgo permansit, intererat invitata, conditione generis non participatione criminis, universitate nascendi non societate peccandi, quæ..... Christo, non quæ mundo consentiret jucundo.

---

Augustine, Sermones Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp768/tmp768/tmp768.tmp768.opp-lat1.xml.
