Latin
Sermon 3
Augustine, Sermones Quatuor 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc igitur mater Christi longum mundi miserata laborem, quæ se noverat de palmite fidei magnum duxisse. . . . botrum, a proprio germine cœpit exposcere vinum. Quando autem angelo credidit, tunc pro mundo suggessit: tunc inchoavit agere sæculi causam, quando non trepidavit ad nuntium. Ecce enim ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Mox ex semine sancti Spiritus propagata in saltu virginali primitiva vitis effloruit, quæ umbraculis opacata cœlestibus subfrondet. . . . nis occultum botrum procreavit. Pependit salus in fidei apice, et turguit botrus. . . . Ecce postmodum ex matricis utero racemus divinæ prolis animatus. . . . natus est. Christus verus botrus continebat equidem intra se vitæ vinum. . . . crucis accesserat prelum. Dicit mater ejus: Vinum non habent. O virgo sapientissima! modo meruisti germinatam sobolem (c) procreare, et jam botrum. ,. vis exprimere? Equidem non potest nisi germen germini obviare, et (palmiti suo) resistere. Sed qui de ligno carpsit Supplicium, in ligno debet expectare remedium; et qui in arbore inlicitam demessuit frugem, expectare (a) debet ad crucem, ut ubi. . . . hauserat siccitatem, ibi salutis accipiat potionem. Vinum, inquit, non habent. Attende virgo, paulisper, præparet judæus lignum, descendat elavus in botrum, et. . . . poterit vinum. Quid ante tempus curris ad lacum, cum necdum impresserit Judas protervum super uva calcaneum? Ipse est enim ille Judas destructor sacratæ vindemiæ, qui ΧXX pactus argenteis botrum divinæ prolis judæis. . . ,impiis venundavit (b). De quo in psalmis jam fuerat decantatum: Nam et homo pacis meæ, in quem speravi, qui edebat panem meum, ampliavit super me calcaneum. Aderit, virgo, certa dies qua prematur fructus tuus, et tuam ipsius animam pertranseat gladius, ut constiterit de botruo (c) pendente quem profuderas ex radice.