Latin
Sermon 3
Augustine, Sermones Quatuor 4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc botrum in terra promissionis seu in cespite virginitatis exortum, aliquando Judæus in palanga (g) tanquam in præsagio futuræ crucis infixerat, sub quo curvaretur, non ex quo reficeretur. Jam enim de eis psalmus fuerat prælocutus: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Portabant igitur botrum duo, unus anterior, et alter posterior; in medio palmitis germinis propago pendebat. Primus indicabat populum Judæorum, secundus designabat populum gentium. Judæus quidem anteibat. sed contra botrum dorsa ponebat. Gentilis posterior ambulabat, sed botrum fidei oculis adtendebat, quia in pendente credebat. Posuerunt, inquit Dominus de Judæis, ad me dorsa et non facies suas. Primus aversabatur, secundus pascebatur; ille hanelabat sub delicti onere, iste bibebat ex æthere. Judæo ergo botrus posterior, gentili erat anterior; illis in fine, nobis in principio; illos sequebatur ad supplicium, nos invitabat ad c…bum. Itaque illi desiccati sunt et aruerunt, nos vero comedimus et bibimus et refecti sumus, per ipsum Jesum Christum qui vivit cum Patre et cum Spiritu sancto in sæcula sæculorum. Amen.