# Sermones Quatuor 5.1

Augustine, Sermones Quatuor, Sermon 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-quatuor/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-quatuor/5.1

De missa cotidiana. Congregatio beatitudinis vestræ, fratres carissimi, facit nos nimio gaudio esse repletos. Sed quia pavet pectus catenis corporis obligatum, non possum dicere quantum splendor animi vestri delectat audire. Tamen adgredior, ut arrha a Deo data clariore, et pignore splendidissimi luminis refulgente, palpitat sensus mei dicentis (a). Peto ut vestris auribus inseratis, fratres mei, officia sacerdotis, quibus per viscera misericordiæ incommodum (b) non desinet parturire, dicente apostolo Paulo: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Sed illis ait apostolus, qui novellæ fidei, et rudis adhuc credulitatis primitiæ detinebantur in corde plantaria. Verum, propitio Deo, quia ita aput (c) vos fidei prærogativa veterescit, ut et nova sit, ideo novitatem tenet, ut vetus sit: quia sic scriptum est: Vinum bonum veterescit, et cum suavitate bibetur. Tamen celare non potui et diustius suppurgatum (d), Nolui videre quod lugeam, n…lui videre quod doleam. Clamo quia pastor sum non mercenarius, qui viso lupo fugit, et oves ut pereant derelinquit. Clamo quia timeo, clamo quia doleo: clamando enim et me excuso, et vos non perdo. Nam si tacuero, et me non excuso, et vos perdo. Ait enim Deus per Esaiam prophetam: Exclama, inquit, in fortitudine tua, et noli parcere: sicut tuba exalta vocem tuam, annuntia plebi meæ peccata eorum, et domui Jacob facinora eorum. Ita enim devotio vestra refriguit, fratres …ei, ut et illut sentiam, et metuam. Quod Dominus a…: eo quod facinus abundet, refrigescit caritas multorum, puto in vestra devotione compleri. Dum enim vos in domibus vestris sedere sectamini desertam facitis domum Dei.

---

Augustine, Sermones Quatuor, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp768/tmp768/tmp768.tmp768.opp-lat1.xml.
