Latin
Sermon 4
Augustine, Sermones Quatuor 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Et audi quid per prophetam divina istiusmodi indignatio omnium mentes objurgat. Audi, christiane, quod timeas; audi, timorate, quod caveas: Pro eo quod domus sua deserta sit, ideoque cœlum abstinebit pluvias, et terra non dabit fructum suum, et inducam gladium super opera manuum hominum, quia Deus in ecclesiis non auditur. Quis ad hoc, fratres mei, intentus non visceribus contremescat? Quis non tantis comminationibus percussus arescat, quando sic audiat Dominum indignantem, eo quod domum suam desertam faciatis, (et domus or)ationis a conventu religioso sit vacua? Plena est populis platea, et silet ecclesia. Utique, prudens homo, non tibi dicitur ut ad domum Dei omni hora convenias. Si in matutinis vix una hora est, si in diebus festis vix duæ horæ sunt, ecce parum est quod a te exigit auctor tuus. Et non vis esse beatus? Vis tibi cœlum et terram, mare, et omnia elementa omnibus temporibus deservire, et non vis una hora vel duabus horis dominicæ devotioni vacare? Castigetur ergo pigritia vestra, ut procreationes suas non perdat terra. Inducetur gladius super opera manuum illorum, qui… Deus in ecclesiis non auditur.