# Sermones. Sermo De Disciplina Christiana 10

Augustine, Sermones. Sermo De Disciplina Christiana, 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-sermo-de-disciplina-christiana/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-sermo-de-disciplina-christiana/10

Convertam me ad ilium. Avarus es, pecuniam amas: heatus esse vis? Deum tuum ama. Pecunia te non facit beatum: tu eam facis ornatam, non illa te beatum. Sed quia multum amas pecuniam, et video quia pergis quo jusserit cupiditas; piger, perge quo jubet charitas: respice, et vide quantum intersit inter pecuniam tuam et Dcum tuum. Pulchrior est iste sol quam pecunia tua, et tamen sol iste non est Deus taus Porro si pulchrior est lux ista quam pecunia tua. quantum est pulchrior qni fecit hanc lucem? An forte comparare vis pecuniam tuam luci? Ecce occidil sol; ostende milii pecuniam tuam. Nitet, et nocte subtraho lucernam; ecce dives es, ostende mihi divitias tuas. Jam si lumine priveris, jam si non habeas unde quod habes vidcas. ubi sunt divitiae tuæ? CAPUT X. — Acute in cæcos quosdam avaros. Quomodo præcipitur Deus amari tanquam pecunia. Tundens pectus, nec se corrigens, solidat peccuta, non tolüt. Et sic tamen horrenda profunditas avaritiæ non patet oculis, ct scatet animis '. Vidimus et cæcos avaros: dicatur milii unde avari sunt cæci, qui non vident. Qnod hahet nee habct, ct tamen avarus cst cæcus. Quare? Quia credit se habere, avarus esi. Fides cum facit divitem: credendo dives est, non videndo. Quanto melius fidem convertit ad Deum1? Non vides quod possides, et Dcum tibi sic prædico. Nundum vides: ama, et videbis. Amas pecuniam, o caece, quant nUnquam videbis. C:ecus possides, cæcus moriturus es, quod possides hic relicturus es. Non tenebas et quando vivebas'; quia non videbas quod habebas.

---

Augustine, Sermones. Sermo De Disciplina Christiana, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa037d/stoa0040.stoa037d.opp-lat1.xml.
