Latin
11.78 to 11.104
Augustine, Sermones. Sermo De Disciplina Christiana 11.78-104
Unproofread scanNot analysed yet
Mori male times, male virere non times. Corrige 'tale vivere, time male mori. Sed noli tulere: non potest male mori, qui bene vixerit. Prorsus confirmo, audeo dicere, Credidi, propter qnod locutus sum: non potest male mori, qui bene vixerit. Jam tu dicis tibi: Non multi justi naufragio perierunt? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. Non multos justos gladius peremit hostilis? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. Non multos justos latrones occiderunt? Non multos justos bestiae laniaverunt? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. It ego respondeo: Hæc tibi cnim videtur mala mors? naufragio perire, gladio percuti, a bestiis laniari, mors mala tibi videtur? Nonnc istas mortes martyres subierunt, quorum natalitia celebramus? Quod genus mortis non subicrunt? Et tamen si christiani sumus, si in domo disciplinæ nus esse meminimus, vel cum hic sumus, vei cum hic audimus, si exeuntes hinc non obliviscimur, si meminimus quod hic andimus, nonne martyres beatificamus? Quære mortes Martyrum; oculos carnis interroga: male mortui sunt. Oculos fidei interroga: Pretiosa in conspectu Domini, mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 10, 15). Quidquid ergo est quod exhorres in morte, omnino non exhorreas, si eos imitaris. Id age, ut bonam vitam habeas; et quæcumque occasio fuerit ut exeas de hoc corpore, exis ad requiem, elis ad beatitudinem, quæ non habet timorem nec finem. Nam quasi bona mors divitis in purpura et bysso: sed mala mors sitientis et inter tormenta guttam aquæ desiderantis. Quasi mala mors jacentis pauperis ante jaimam divitis, inter linguas canum, in fame et siti micas de mensa desiderantis: mala mors, aversanda mors. Finem respice: christianus es, fidei oculum intende. Contigit mori inopem illum, et efferri ab Angelis in sinumł Abrahæ.