Latin · ~10 min
73.1.3 to 73.1.4
Augustine, SERMONES 73.1.3-4
Not analysed yet
ergo heri allocutus sum uiam, allocutus sum loca saxosa, allocutus sum loca spinosa: et dixi, mutamini, cum potestis; dura aratro uersate, de agro lapides proiicite, de agro spinas euellite. nolite habere durum cor, unde cito uerbum dei pereat. nolite habere tenuem terram, ubi radix charitatis alta non sedeat. nolite curis et cupiditatibus saecularibus offocare bonum semen, quod uobis spargitur laboribus nostris. etenim dominus seminat: sed nos operarii eius sumus. sed estote terra bona. heri diximus, et hodie omnibus dicimus: ferat alius centenum, alius sexagenum, alius tricenum. in alio maior, in alio minor est fructus: sed omnes ad horreum pertinebunt. heri ista diximus, hodie zizania alloquor: sed ipsi sunt oues zizania. o Christiani mali. o qui implendo premitis ecclesiam male uiuendo. corrigite uos antequam messis adueniat. non dicatis, "peccaui, et quid accidit mihi? }non perdidit deus potentiam: sed a te exigit poenitentiam. hoc dico malis, et tamen Christianis; hoc dico zizaniis. in agro enim sunt: et fieri potest ut qui hodie sunt zizania, cras sint frumentum. ideo et triticum alloquor. o uos, Christiani, qui bene uiuitis, pauci inter multos suspiratis, pauci inter plurimos gemitis. transiet hiems, ueniet aestas, ecce aderit messis. uenient angeli, qui possunt separare, et nesciunt errare. nos in hoc tempore similes sumus seruis illis, de quibus dictum est: "uis, imus et colligimus ea?" uolebamus enim, si fieri possit, nullum malum remanere inter bonos. sed dictum est nobis: "sinite utraque crescere usque ad messem." quare? tales enim estis, ut falli possitis. denique audi: "ne forte, dum uultis eradicare zizania, eradicetis simul et triticum." quid boni facitis? nonne messem meam uestra diligentia uastabitis? uenient messores: et exposuit qui sunt messores: "messores autem angeli sunt." nos homines sumus, angeli messores sunt. erimus quidem et nos, si cursum perfecerimus, aequales angelis dei: sed modo quando stomachamur contra malos, adhuc homines sumus. et nos modo audire debemus: "quapropter qui se putat stare, caueat ne cadat." putatis enim, fratres mei, quia ista zizania non ascendunt apsidas? putatis quia deorsum sunt, et sursum non sunt? utinam hoc non simus. "mihi autem minimum est ut a uobis iudicer." dico sane charitati uestrae, et in apsidis sunt frumenta, sunt zizania; et in populis sunt frumenta, sunt zizania. boni tolerent malos: mali mutentur, et imitentur bonos. omnes, si fieri potest, ad deum pertineamus: omnes malitiam saeculi huius in illius misericordia euadamus. quaeramus dies bonos, quia in diebus malis sumus: sed in diebus malis non blasphememus, ut ad bonos dies peruenire possimus.