Latin · ~10 min
74.1.4 to 74.1.5
Augustine, Sermones 74.1.4-5
Not analysed yet
non te ergo et illa turbabunt uerba domini dicentis, "unaquaeque arbor ex fructu cognoscitur. numquid colligunt de spinis uuas, et de tribulis ficus?" ergo scribae et Pharisaei Iudaeorum spinae et tribuli: et tamen, "quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite." colligitur ergo de spinis uua, et de tribulis ficus, sicut dedit tibi secundum superiorem tractatum intellectum. nam et aliquando in spinosa sepe uineae implicant se uites, et de rubo pendent botri. audito nomine spinarum contempturus es uuam. require radicem spinarum, et uide ubi inuenias. sequere radicem botri pendentis, et uide ubi inuenias. sic intellige aliud pertinere ad cor Pharisaei, et aliud ad cathedram Moysi. sed quare illi tales? quia "uelamen," inquit, "positum est super cor eorum." et non uident quia "uetera transierunt et facta sunt omnia noua." hinc illi tales, et quicumque etiam nunc tales. unde "uetera?" quia iamdiu praedicantur. unde "noua?" quia ad regnum dei pertinent. quomodo ergo tollitur uelamen, dicit ipse apostolus: "cum autem transieris ad dominum, auferetur uelamen." Iudaeus ergo non transiens ad dominum, non pertendit aciem mentis in finem. quomodo illo tempore in hac figura filii Israel non pertendebant aciem oculorum suorum in finem, id est, in faciem Moysi. facies enim Moysi splendida figuram habebat ueritatis: interpositum est uelamen, quia non poterant intendere adhuc splendorem uultus eius filii Israel. quae figura euacuatur. sic enim dixit apostolus: "quae euacuantur." quare euacuantur? quia ueniente imperatore imagines tolluntur de medio. ibi spectatur imago, ubi imperator praesens non est: ubi est autem ille cuius est imago, imago remouetur. imagines ergo praeferebantur, antequam ueniret imperator noster dominus Iesus Christus. imaginibus sublatis fulget praesentia imperatoris. ergo cum transierit quisque ad dominum, auferetur uelamen. sonabat enim uox Moysi per uelum, et facies Moysi non apparebat. sic et modo Iudaeis sonat uox Christi per uocem scripturarum ueterum: uocem earum audiunt, faciem sonantis non uident. uolunt ergo ut auferatur uelamen? transeant ad dominum. tunc enim non auferuntur uetera, sed conduntur in thesauro, ut iam sit scriba eruditus in regno dei, proferens de thesauro suo, nec noua sola, nec uetera sola. nam si noua sola, aut uetera sola protulerit; non est scriba eruditus in regno dei proferens de thesauro suo noua et uetera. si dicit ea, et non facit ea; de cathedra profert, non de thesauro cordis sui. et uerum dicimus sanctitati uestrae; quae de ueteri proferuntur, per nouum illustrantur. ideo transitur ad dominum, ut auferatur uelamen.