Latin · ~7 min
Book 81
Augustine, Sermones 81.1.3
Not analysed yet
audiuimus exemplo qui sint mites: definiamus eos uerbis, si possumus. mites sunt, quibus in factis omnibus bonis, in omnibus quae bene faciunt, non placet nisi deus; in omnibus quae mala patiuntur, non displicet deus. eia, fratres, attendite ad hanc regulam, ad hanc normam; extendamus nos ad illam, quaeramus incrementum, ut impleamus illam. quid enim prodest, quia plantamus et rigamus, nisi deus incrementum dederit? "neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat deus." audi, qui uis mitis esse, qui uis mitigari a diebus malignis, qui diligis legem dei; ut non sit in te scandalum, et sit tibi pax multa, ut possideas terram, et delecteris in multitudine pacis: audi, qui uis mitis esse. quidquid boni facis, non tibi placeas. deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ergo quidquid boni facis, non tibi placeat nisi deus: quidquid mali pateris, non tibi displiceat deus. quid plura? hoc fac, et uiues. non te absorbebunt dies maligni; euades quod dictum est, "uae mundo ab scandalis." cui mundo enim "uae ab scandalis," nisi de quo dictum est, "et mundus eum non cognouit? }non illi mundo, de quo dictum est, "deus erat in Christo mundum reconcilians sibi." mundus malus, mundus bonus: mundus malus, omnes in mundo mali; et mundus bonus, omnes in mundo boni. sicut attendimus plerumque agrum. plenus est ager iste: quo fructu? tritico. itemque dicimus, et uerum dicimus, plenus est ager iste palea. arbor est, plena est fructu. alter dicit, plena est foliis. et qui dicit, plena est fructu, uerum dicit: et qui dicit, plena est foliis, uerum dicit. nec plenitudo foliorum abstulit fructui locum, nec plenitudo fructuum turbam expulit foliorum. utroque plena est: sed aliud quaerit uentus, aliud cultor colligit. sic ergo, cum audis, "uae mundo ab scandalis," noli terreri; dilige legem dei, non tibi erit scandalum.