Latin · ~9 min
88.1.1 to 88.1.2
Augustine, SERMONES 88.1.1-2
Not analysed yet
Bene nobiscum nouit sanctitas uestra, dominum nostrum et saluatorem Iesum Christum medicum esse nostrae salutis aeternae; et ad hoc eum suscepisse infirmitatem naturae nostrae, ne sempiterna esset infirmitas nostra. assumpsit enim corpus mortale, in quo occideret mortem. "et quamuis crucifixus est ex infirmitate nostra," sicut ait apostolus; "sed uiuit ex uirtute dei." eiusdem apostoli uerba sunt: "et quia iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur." haec ergo bene nota sunt fidei uestrae. simul et hoc consequens est, ut nouerimus omnia miracula, quae corporaliter fecit, ualere ad admonitionem nostram, ut percipiamus ab eo quod non est transiturum, neque finem habiturum. oculos reddidit caecis, quos erat utique mors aliquando clausura: resuscitauit Lazarum, iterum moriturum. et quaecumque ad salutem corporum fecit, non ad hoc fecit, ut sempiterna essent: cum tamen daturus sit etiam ipsi corpori in fine sempiternam salutem. sed quia illa quae non uidebantur, non credebantur; per ista temporalia quae uidebantur aedificabat fidem ad illa quae non uidebantur. nemo itaque, fratres, dicat, non facere ista modo dominum nostrum Iesum Christum, et propter hoc praesentibus ecclesiae temporibus priora praeponere. quodam quippe loco idem dominus uidentibus, et ideo credentibus, praeponit eos qui non uident et credunt. namque usque eo illo tempore discipulorum eius mutabat infirmitas, ut quem uidebant iam resurrexisse, etiam contrectandum putarent, ut crederent. non sufficiebat oculis, quod uiderent, nisi et manus admouerentur membris, et cicatrices recentium uulnerum tangerentur: ut ille qui dubitabat discipulus, repente tactis et cognitis cicatricibus exclamaret, "dominus meus et deus meus." cicatrices ostendebant eum, qui omnia uulnera in aliis sanauerat. numquid non poterat dominus sine cicatricibus resurgere? sed in corde discipulorum uulnera nouerat, propter quae sananda cicatrices in corpore suo seruauerat. et quid dominus illi iam confitenti ac dicenti, "dominus meus et deus meus? quia uidisti me," inquit, "credidisti: beati qui non uident, et credunt." quos dixit, fratres nisi nos? non quia solos nos, sed et post nos. post paruum enim tempus, posteaquam ab oculis mortalibus recessit ut firmaretur fides in cordibus, quicumque crediderunt, non uidentes crediderunt, et magnum meritum habuit fides eorum: cui fidei comparandae, cor tantum admouerunt pium, non et palpantem manum.