Latin · ~8 min
95.1.1 to 95.1.3
Augustine, SERMONES 95.1.1-3
Not analysed yet
Scripturas sanctas exponentes uobis, quasi panes frangimus uobis. uos esurientes accipite, et saginam laudis corde eructuate: et qui estis diuites in epulis, nolite macri esse in operibus et factis bonis. quod ego erogo uobis, non est meum. quod manducatis, manduco: unde uiuitis, uiuo. commune habemus in coelo cellarium: inde enim uenit uerbum dei. septem panes significant septiformem operationem spiritus sancti: quatuor millia hominum, ecclesiam sub quatuor euangeliis constitutam: septem sportae fragmentorum, perfectionem ecclesiae. hoc enim numero saepissime perfectio figuratur. unde est enim quod dictum est, "septies in die laudabo te?" numquid errat homo, qui toties laudauerit dominum? quid est ergo, "septies laudabo;" nisi, nunquam a laude cessabo? totum enim tempus significat qui dicit, "septies." unde septem dierum uolumine saecula prouoluuntur. quid est ergo, "septies in die laudabo te," nisi quod alio loco dicitur, "semper laus eius in ore meo?" propter ipsam perfectionem ad septem ecclesias scribit Ioannes. apocalypsis liber est sancti Ioannis euangelistae: scribit ad septem ecclesias. ueraces estote, sportas agnoscite. non enim fragmenta illa perierunt: sed quia et uos ad ecclesiam pertinetis, uobis utique profecerunt. quod uobis ista expono, Christo ministro: uos cum tranquille auditis, discumbitis. ego corpore sedeo, corde consisto, et sollicitus ministro uobis; ne forte aliquem uestrum offendat uasculum, non cibus. epulas dei nostis, saepe audistis, mentes quaerunt, non uentres. certe saginata sunt quatuor millia hominum de septem panibus: quid mirabilius? et tamen parum erat, nisi etiam sportae septem de fragmentis residuis implerentur. o magna mysteria. operabantur, et opera loquebantur. facta illa si intelligas, uerba sunt. et uos ad quatuor millia pertinetis, quia sub euangelio quaternario uiuitis. ad numerum non pertinuerunt pueri et mulieres. sic enim dictum est: "erant autem qui manducauerunt quatuor millia hominum, exceptis pueris et mulieribus." quasi sine numero essent insensati et effeminati. tamen manducent et ipsi. manducent: forte pueri crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et castificantur. manducent: erogamus, impendimus. qui sint autem isti, deus inspicit conuiuium suum, et si se non correxerint, qui nouit inuitare, nouit et separare.