Latin · ~8 min
95.1.5 to 95.1.6
Augustine, SERMONES 95.1.5-6
Not analysed yet
iste ergo sponsus speciosus forma prae filiis hominum, deformis factus ut pulchram faceret sponsam, cui dicitur, "o decora inter mulieres." de qua dicitur, "quae est ista quae ascendit dealbata." illuminata, non colore mendacii fuscata? inuenit ergo iste qui uocauit ad nuptias, hominem non habentem uestem nuptialem, et ait illi, "amice, quid huc intrasti non habens uestem nuptialem? at ille obmutuit." non enim inuenit quod responderet. et ait paterfamilias qui intrauerat: "ligate illi manus et pedes, et proiicite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium." de tam parua culpa tam magna poena? magna enim. parua dicitur culpa non habere uestem nuptialem: parua, sed non intelligentibus. quando ille sic succenseret, quando ille sic iudicaret, ut propter uestem nuptialem quam non habebat, mitteret eum ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, nisi culpa esset ualde grauis uestem non habere nuptialem? dico: quia per me inuitati estis, et si uos ille inuitauit, per nos inuitauit. in conuiuio estis omnes, habetote uestem nuptialem. expono quae est, ut omnes habeatis, et si aliquis me non audit qui non habet, antequam ueniat paterfamilias et conuiuas suos inspiciat, mutetur in melius, accipiat uestem nuptialem, securus discumbat. non enim uere, charissimi, ille qui inde proiectus est unum hominem significat: absit. multi sunt. et ipse dominus qui hanc parabolam proposuit, sponsus ipse conuiuii conuocator et conuiuarum uiuificator, ipse nobis exposuit, quia homo ille non unum hominem significat, sed multos, ibi, in ipso loco, in eadem parabola. non eo longe, ibi expono, ibi frango et manducandum appono. ait enim, cum inde missus esset ille non habens uestem nuptialem in tenebras exteriores: ait ergo, et secutus adiunxit, "multi enim sunt uocati, pauci uero electi." unum hinc proiecisti, et dicis, "multi enim sunt uocati, pauci electi." sine dubio electi non sunt proiecti: et ipsi erant pauci qui discumbentes remanserant; et multi erant in illo uno, quia ille unus unum corpus malorum est, qui non habet uestem nuptialem.