Latin
12.1 to 12.25
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 12.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. Amor Deibeneficiorum intuitu excitatur. Creationis beneficium. Homo quatenus angelis inferior. Miser ego, Deus meus, quantum teneor diligere te, ostende milii; quantum debco laudare te, demonstra mihi; quantum debeo placere tibi, innotesce mihi. Intona, Domine, voce grandi et forti in interiorem anrem cordis mei: doce me et salva me, et collaudabo te; qui creasti me, cum nihil essem; qui illuminasti me, cum in tenebris essem; qui resuscitasti me, cum mortuus essem; qui pavisti me a juventute mea orDnibus bonis tuis. Hunc inutilem vermem, foetentem peccatis, nutris omnibus optimis donis tuis. Aperi mihi, oclavis David, qui aperis, et nemo claudit illi cui tu aperis; claudis, et nemo aperit illi cui tu claudis: aperi mihi ostium luminis tui, ut ingrediar et videam, et cognoscam, et confitear tibi in toto corde meo, quia misericordia tua magna est super me, et cruisti animam mcam ex inferno inferiori. Domine Deus meus, quam admirabile, quam laudabile est nomen tuum in universa terra! Et quid cst homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum (Psal. VIII, 2, 5)? Domine spes sanctorum, et turris fortitudinis eorum; vita animae meae, per quam vivo, sine qua morior; lumen ocutorum meorum, per quod video, sine quo orbor: gaudium cordis mei, et lætitia spiritus mei, diligam te toto corde meo, tota anima mea, totis rredullis et visceribus meis, quia tu prior dilexisti me (I Joan. IV 10). Et unde hoc milii, o creator coeli et terræ et abyssi, qui bonorum meorum non indiges; unde hoc mihi, quia dilexisti me? sapientia quæ aperis os mutorum, o Verbum per q'lod facta sunt omnia, aperi os meum, da mihi vocem laudis, ut enarrem omnia beneficia tua, quæ mihi, Domine.