# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 12.26-42

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 12.26 to 12.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/12.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/12.26

a principio contulisti. Ecce eniin sum, quia tu creasti me: et quod me creares, et in numero creaturarum tuarum numerares, ab aeterno tu præordinasti. Antequam quidquam faceres a principio, antequam extenderes cœlos; necdum erant abyssi, adhuc terram non feceras, nec montes fundaveras, necdum fontes eruperant (Prov. VIII, 22-27), antequam hacc omnia quae fecisti, per Verbum faceres, me creaturam tuam fore, certissima veritatis tuæ providentia prævidisti, et esse me creaturam tuam voluisti. Et hoc unde mihi, Domine benignissime, Deus altissime, pater misericordissime creator potentissime et semper mitissime? Quæ mea merita, quae mea gratia, ut complaceret ante conspectum tuas magnificæ majestatis creare me? (a)Non eram, et creasti me; nihil fueram, et de nihilo me aliquid esse fecisti? Quale autem aliquid? Non stellam,non ignem, non avem vel piscem, non serpentem vel aliquid ex brutis animalibus, non lapidem vel lignum; non ex eorum genere; quae tantum habent esse; vei ex eorum, quae tantum esse possunt et crescere; non ex eorum genere, quæ tantum esse et crescere et sentire possunt: sed super omnia hæc voluisti me esse ex his quae habent esse, quia sum; et ex his quae habent esse et crescere, quia sum et cresco; et ex his quae habent esse,crescere etsentire' quia sum, cresco et sentio.

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
