Latin
13
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 13
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. Quando œqualis. Quatenus creatura dignissima. Quale beneficium posse filium Dei fieri. Hœc nobis capacitas ex mera gratia. Et paulo niinus me parem creasti Angelis, quia rationem te cognoscendi cum ipsis a te communem accepi. Sed paulo minus utique dixi; nam illi tuam felicem notitiam jam habent per speciem, ego vero per spem; illi facie ad faciem, ego per speculum in aenigmate; illi plene, ego autem ex parte. Sed cum vonerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, quando jam revelata facie tuam faciem videbimus. Quid jan prohibebit nos non esse minores paulo minus ab Angehs, quos tu, Domine, corona spei, quæ ornata est gloria, gloria et honore coronaveris; quos tu nimis quasi amicos tuos honorificaveris, into per omnia pares et æquales Angelis feceris? Nempe et hoc veritas tua dicit: aequales enim sunt Angelis, et filii Dei sunt (Luc. xx, 56). Quidni filii Dei sum, si pares erunt Angelis? Vere quidem erunt filii Dei. Quia filius hominis factus est Filius Dei. Hoe itaque consideranti mihi fiducia est dicere, Non bomo minor paulo minus est ab Angelis, non utique tantum:rquaiis Angelis; sed superior Angelis: quia homo Deus, ct Deus homo, non angelus, Et dicam propter hoc hominem esse creaturam dignissimam, quia Verhum quod erat in principio Deus apud Deum; Verbum pcr quod Deus dixit, fiat lux, et facta eat lux (Gen. i. 5), angelica scilicet natura, Verhum per quod Deus creavit omnia in principio, idem Verbum caro factum est, et hahitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus (Joan. i, 1, 14). Ecce gloria per quam glorior, quando sanum glorior. Ecce gaudium per quad gaudeo, quando sanum gaudco, Domine Deus meus, vita et gloria tota animæ meæ.