# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 15

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/15

Unde hoc mihi, Domine, veritas summa, veraque summitas, et principium omnium creaturarum; uude hoc.nihi. Domine, ut possim filius tuus fieri, quod illi non possunt? Tu enim manens in æternum omnia creasti simul. Simul creasti homines et jumenta, lapides et virentia terræ. Non præcesserunt merita nulla eorum antecessit gratia: quia omnia tua tantum bonitate creasti, ei pares omnes creaturæ fucre in meritis, quia omnium nulla fuere merita. Et unde ergo magis toa bonitas in hac tua rreatura, quam fecisti rationalem, quam in omnibus aliis quæ sunt sine ratione, apparuit? Quare non ego sicut omnes illæ, aut cur non omnes illae sicut ego, aut ego solus sicut ct illæ? Quæ mea merita, qn:e mea gratia, ut me filium 3 Dei posse lieri susceptibilem creares, quod illis omnibus dencgares? Absit, Domine, ut hoc sentiam. Tua tantum gratia, tua tautum bonitas hoc fecit, ut essem particeps dulcedinis ejus. Illa igitur gratia qua ne de nibil.. creasti, illam, quæso, Domine, da.nihi gratiam, ut tibi de hoc referam gratias.

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
