# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 16

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/16

CAPUT IX. De omnipotentia Dei. Cur nos non lapis, arbor, etc., facti. Omnipotens manus tua semper una ct eadem, creavit in coelo Angelos, in terra vermiculos: non superior in illis, non inferior in istis. Sicut enim nulla manus Angelum, ita nulla posset creare vermiculum: sicut nulla coelum. ita nulla posset creare minimum arhoris folium: sicut nulla corpus, ita nulla unum capillum album posset facere ant nigrum; sed omnipotens manus tua. cui omnia pari nudo sunt possibilia. Nec enim possibilius est ei creare vermiculum, quam angelum; nee impossibilius extendere coelum, quam folium; nec leviu formare capillum, quam corpus; nec difficilius fun dare terram super aquas, quam aquas fundare supei terram 1: sed omnia quæcumque voluit ferit, in cœlo et in terra, in mari et in olnnibus abyssis, et mt inter omnia, sicut voluit, potuit et scivit. potuit quidem manus tua, Domine, me lapidem, vel avem, vel serpentem vel belluam aliquam creare, et scivit: sed noluit propter suam bonitatem. Quare ego non lapis, vel arhor, vel aliqua bellua? Quia sic ordinavit bonitas tua. Et ut hoc ordinaret, non præcesserunt merita mea.

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
