Latin
17
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 17
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. Homo insufficiens ad laudandum Deum. Quis Deum laudet. Laus hominis vera. Rursum de insufficientia ad laudem Dei. Unde suppleatur. Unde hoc mihi, nomine? unde mihi laudes ad landanduln te? Sicut fecisti me sine me, sient placuit ante te; ila laus tibi est sine me, sicut complacet ante tc. Laus tua, Domine, tu ipse es. Laudent te opera tua secundum multitudinem magnitudinis tuæ. Laus tua, Domine, incomprehensihilis est; cordc non comprehenditur, ore non mensuratur; aure non percipitur: quia ista transeunt, et laus tua manet in æternum. Cogitatio incipit, cogitatio finitur; vox sonat et transit; auris aiulil, et amlitus desinit 2; latis vcro tua in æternum stat. Quis ergo est qui te laudet? Quis homo annuntiet laudem tuam? Laus tua perpetua est, transitoria non est. Hie te laudat, qui te ipsum laudem tuam credit. Hic tc laudat, qui se ipsum noscit. in tuam laudem non posse pertingere. Laus perpetua, quæ nunquam transis, in te est laus nostra, in te laudabitur anima mea. Non nos laudamus te: sed tu te, et per te, et in te; et nohis etiam laus <st in te. Tunc veram habemus laudem, quando a te habemus laudein, quando lux approbat lucem; quia tu vera laus veram tribuis laudcin. Quoties ah alio qnam a te quaerimus laudem, toties tuam amittimus laudem: quia illa transitoria est, sed tua æterna. Si transitoriam quaerimus, æternam amittimus. Si:ternam volumus, transitoriam non amemus, Laus æterna, Domine Deus meus, a quo omnis laus, sine quo nulla est laus, non valeo laudare te sine te: habeam te, laudabo te. Quis enim ego sum, Domine, per ine qui laudem te? Pulvis et cinis cRo sum, canis mortuus et fetens ego sum, vermis et putredo ego sum. Quis ego sum, til laudem te, Domine Deus, fortissime spirituuin universæ carnis, qui habitas æternitatem? Numquid tenebæ laudabunt lucem, aut nru. vitam? Tu lux, ego tenebræ; tu viia, ego mors. Numquid vanitas veritatem laudabit? Tu es veritas, ego homo vanitati sinitis factus. Quid ergo, Domine, laudabit te? Numquid miseria mea laudabit te? Nunquid letor laudabit odorem? Numquid mortalitas hominis, quæ hodie est et cras tollitur, laudabit te 9 Numquid laudabit te putredo, et lilius hominis vermis? Numquid laudabit te, Domine, qui in peccatis genitus est et natus? Laudet te, Domine Dens meus, omnipotens potentia tua, incircumscriptibilis sapientia tua, ineffabilis bonitas tua. Laudet te supereminens clementia tua, superabundans misericordia tua, sempiterna quoque virtus et divinitas tua. Laudet te omnipotentissima fortitudo tua, summa quoque benignitas et charitas tua, propter quam crcasti nos, Domine Deus vita animane meae.