Latin
24
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 24
Unproofread scanNot analysed yet
Sic semper, Domine, sic semper gratia et misericordia tua prævenit me, liberans me ab omnibus maiis, salvans a præteritis, suscitans a præsentibus, et muniens a futuris, præcidens etiam ante me laqueos peccatorum, tollens occasiones et causas; quia nisi tu hoc mihi fecisses, ugo omnia peccata mundi fecissem: quoniam scio Domine, qnod nullum peccatum est quod unquam fecit bomo, quod non possit facere alter horo, si desit Creator a quo factus est homo. Sec! quod non facerem, tu fecisti; quod abstinerem, tu jussisti; et quod tibi crederem, tu gratiam infudisti. Tu namrpie, Domine, regebas me libi, servabas me libi et mihi, ut adulterium ct omne aliud peccatum non committerem.