Latin
25.27 to 25.38
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 25.27-38
Unproofread scanNot analysed yet
Ei ideo ad te i laniamus; libera nos ab adversario nostro quotidiano, qui, sive dormiamus, sive vigilemus, sive comedamus, sive bibamus, sive quodeumque opus operomur, omnibus modis instat die ac nocte, fraudibus et artibus, nunc palam, nune occulte, sagittas venenatas contra nos dirigens, ut interficiat animas nostras. Et tamen, Domine, pessima insania nost. . :. ,quia cum continue videamus contra nos draconem ore aperto paratum ad devorandum, nihilominus dormrnms et lascivimus in pigritiis nostris, tanquam securi ante eum, qui nihil aliud desiderat quam ut nos perdat. Inimicus ut occidat, semper vigilat sine somno: et nos ut custodiamus nos, nolumus evigilare a somno. Ecce tetendit ante pedes nostros laqueos infinitus, et omnes vias nostras implevit decipulis ad capiendas animas nostras. Et quis effugiet? Laqueos po. suit in divitiis, laqueos in paupertate, laqueos tetendit in cibo, in potu, in voluptate, in somno, in vigiliis: laqueos posuit in verbo et in opere, et in omni via nostra. Sed tu, Domine, libera nos de laqueo vcnanlium, et a verbo aspero (Psal. xc, 5): ut confiteamur tibi dicentes, Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nosira sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, el nos liberali sumus (Psal. CXXIII, 6, 7).