# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 29.1-15

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 29.1 to 29.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/29.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/29.1

Nunc igitur, lux animæ meæ, Domine Deus meus, vita mea per quam vivo, lunien oculorum meorum per quod video, en illuminasti me, et cagnosco te, quia vivo per te, et gratias ago tibi, licet viles et exiles et impares beneficiis tuis, quales hahet mea fragilitas offero.Quoniam tu es solus Detis meus, crealor meus benignus, qui amas animas, et nihil odisti eorum quæ fecisti (Sap. xi, 25). En ego primus inter peccatores quos salvasti, ut < xemplum aliis tribuam benignissimæ pietatis tuæ, confitear beneficia tua magna, quoniam eripuisti me de inferno semel et secundo et tertio et centies et millies, et ego semper ad in. fernum tendebam, et tu me semper reducebas: et cum me juste millies damnasses, si voluisses; noluisti, quia amas a limas, ct dissimulas peccata mea propter pœnitentiam, Domine Detis meus, qnia multæ misericordiæ in omnibus viis tuis. Nunc ergo video ha'c, Domine Deus meus, et cognosco per lumen tuum, et deficit anima mea in misericordia tua magna super me; quoniam eripuisti animam meam ex inferno inferiorl, et me reduxisti ad vitam. Tutus eram in morte, totum me resuscitasti; et tuum igitur sit tomum id quod vivo. Totus totum me tibi offero: totus spiritus, totum cor, totum corpus, tota vita mea vivat tibi, vita mea; quoniam totum me liberasti, ut totum me possideres; totum me refecisti, ut totum me rehaberes. Diligam te igitur; Domine virtus mea, diligam te, ineffabilis exsultatio mea, et vivat jam non Inii, sed tibi tota vita mea, quae perierat in miseria ina, quæ resuscitata est in misericordia tua, qui es Dens misericors et miserator et multæ miscricordiæ in millia his qui diligunt nomen tuum. Idcirco, Domine Deus meus, sanctificator meus, jussisti mihi leae tua, ut diligam te toto corde meo, toLa anima mea, tota mente mea, tota fortitudine mea (Deut.

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
