# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 3

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/3

Ob hoc euim non te diligit, Domine, si non diligit, quia non te cognoscit: ct ideo non cognoscit, quia non intelligit: et idcirco non intelligit, quia lumen tuum non comprehendit: et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt ( Joan. I, 5 ). lux mentis, o lucens veritas, o vera claritas, quae illuminas omnem bominem venientem in hunc mundum ( venientem quidem, sed non diligentem; quia qui diligit mundum, inimicus Dei constituitur [ Jacobi IV, 4], expelle tenebras desuper faciem abyssi mentis me:e; ut videat te intelligendo,ut cognoscat te comprehendendo, ut diligat te cognoscendo. Quisquis cniin cognoscit te, diligit te; obliviscitur se, amat te plus qnam se; relinquit se, et venit ad te, ut gaudeat de tc. Hinc est ergo, Domine, quod non tantum diligo quantum debeo, quia non plene cognosco te. Sed qnia parum cognosco, parum diligo, et quia pirum diligo, parum in te gaudeo; sed a te vero gaudio interiori per exteriora recedens dum te solo careo, adulterinas amicitias in his exterioribus, quæro. Et sic miser ego cor meum, quoa tibi soli debui toto amore toto que affectu impendere, vanis dedi ' et vanus effectus sum, dum vanitatem dilexi.

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
