# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 33

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/33

CAPUT XXII. Consolatio æterna non est speranda cnm præsenti. Dulcedo Dei demulcet amaritudinem mundi. Hæc sunt beneficia magna tua, Domine Deus, sanctificator sanctorum tuorum, quibus repleturus es inopiam esurientium filiorum tuorum; quoniam factus es spes desperatorum, consolatio desolatorum: tu corona spei, quæ ornata est gloria, præparata vincentibns; tu famelicorum saticlas æterna, danda esurientibus; tu consolatio sempiterna, qui solis illis te tribuis1, qui consolationem hujus mundi pro tua consolatione contemnunt. Nam qui hic consolantur, indigni tua consolatione habentur. Sed qui hic cruciantur, a te consolantur: et qui participant passionibus, participant et consolationibus. Nemo enim potest in utroque sæculo consolari, nec potest quis hic et in futuro gaudere; sed unum necesse estul perdat, quialterum voluerit possidere. Haec ubi considcro, Domine consolator meus, renuo consolari animam mcam, ut digna habeatur tuis consolationibus æternis: quia justum est ut amittat te, quicumque in aliquo alio magis consolari cligit quam in te. Et obsecro, sumna Veritas, te per te, non permittas me in aliqua consolatione vana consolari quam in te; sed omnia mihi peto ut amarescant, ut tu solus dulcis apparcas animæ meæ, qui es dulcedo inæstimabilis, per quam cuncta amara dulcorantur; tua enim dulcedo Stephano lapides torrentis dulcoravit (Act. VII, 58): tua dulcedo craticulam Laurentio dulcem fecit. Pro tua dulcedine ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Id. v, 41); ibat Andraeas sccurus ad crucem et gaudens, quoniam ad tuam dulcedinem properabat; hæc tua dulcedo ipsos Apostolorum principes sic replevit, ut pro ipsa crucis patibulum unus eligeret, alter quoque caput ferienti gladio supponere non timeret; prohacemenda Bartholomæus propriam pellem dedit; pro hac quoqne gustanda veneni poculum intrepidus Joannes potavit. Hanc ut gustavit Petrus, omnium inferiorum oblitus clamavit quasi ebrius, dicens, Domine, bonum est nos hic esse, Jaciamus hic tria tabernacula (Matth. XVII, 4): hic moremur, te contemplemur, quia nullo alio indigemus; sufficit nobis, Domine, videre te, suflicit, inquit, tanta dulcedine satiari. Unam enim stillam dulcedinis iste gustavit, et omnem aliam fastidivit dulcedinem; q:id putas dixisset, si magnam illam multitudinem dulcedinis divinitatis tuae gustasset, quam abscondisti diligentibus te? Hanc tuam dulcedinem ineffabilem ct illa gustaverat virgo (a), de qua legimus, quod latissime et glorianter ibat ad carcerem, et quasi ad epulas invitata. Hanc, ut reor, ct ipse gustaverat, qui dicebat, Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Do. mine, quam abscondisti timentibus te (Psal. xxx, 20)! quique monebat, Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Hæc est illa beatitudo, Domine Deus noster, quam exspectamus daturum te nobis; pro qua tibi, Domine, continue militamus, pro qua mortificamur tota die, ut in tua vita vivamus.

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
