Latin
35
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIV. Quod nihil sine Dei gratia possimus. Ego autem opus manuum tuarum confiteor tibi in timore tuo, qnia non in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me (Paal. XLIII, 7), sed dextera tui et brachium tuum et illuminatio vultus tui. Alioq:a; n desperarem, nisi quia spes mea es tu qui creasti nic, et non derelinques me, quoniam non derelinquis sperantes in te. Tu quippe es, Domine Deus noster, suavis et Mitis, patiens et in misericordia disponens omnia (Sap. XI, 21). Et nos si peccaverimus, tui sutnus 3: et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. Nos folium universi, et vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII G), et ventus est viia nostra super terram (Job VII, 7): ne irascaris si cadimus pupilli tui, quoniam tu nosti figmentum nostrum (Psal. CII, 14), Domine Deus noster. Num, Deus inæstimabilis fortitudinis, contra folium quod vento rapitur ostendere vis potentiam tuam, et stipulam siccam persequi (Job XIII, 25)? num damnabis, rex Israel aeterne 4, num damnabis pulicem unum (I Reg. xxiv, 15)? Audivimus de misericordia tua, Domine, quoniam tu mortem non facis, nee lætaris iii perditione morientium (Sap. i, 13). Propter te oramus te, ne permittas dominari quod non fecisti huic creaturæ tusc quam fecisti. Si doles de perditione; quid te prohibet Domine, qui omnia potes, ne semper læteris de nostra salvatione? Si vis, potes me salvare: ego autem etsi velim non possum 5; tam magna est multitudo miseriarum mearum mecum. Velle quippe nubi adjacet, perficere autem non invenio (Rom. VII, 18). Velle autem qnod bonum est non possum, nisi tu velis; nec quod volo possum, nisi tua potentia ine confortet; et quod possum, aliquando nolo, nisi tua voluntas fiat sicut in coelo et in terra; et quod volo et possum, ignoro, nisi tua sapientia me illustret. Et si sciam, quandoque nolens 1, quandoque non valens, imperfecta et vacua transit sapientia mea, nisi adjuver a vera sapientia tua. In tua autem voluntate cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere voluntati tuæ, Domine universorum, principatum tenens omnis carnis: et quæcumque vis, facis in cœlo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. In nobis igitur fiat voluntas tua, super quibus invocatum est nomcn tuum; ne percat hoc nobile plasma tuum, quod creasti propter honorem tuum. Et quis est homo natus de muliere, qui vivat et non videat mortem, et cripiat animam suam de manu inferi, nisi tu solus cripias, vita vitalis omnis vitæ, per quem omnia vivunt?