# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 38.22-40

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 38.22 to 38.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/38.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/38.22

et hoc totum propter honorem tuæ inæstimabilis charitatis, qua dilexisti nos. Diligunt enim quos tu diligis; custodiunt quos tu custodis; et dcserunt quos tu descris. Nec diligunt operantes iniquitatem, quoniam et tu odisti omnes qui operantur iniquitatem, ct perdes omnes qui loquuntur mendacium ( Psal. v, 7). Quoties bene agimus, gaudent Angeli, et tristantur dæmones; quoties vero a bono deviamus, diabolum lætificamus, et Angelos suo gaudio defraudamus: gaudium est enim eis super uno peccatore pœnitentiam agente (Luc. xv, 7), sed diabolo super uno justo I poenitentiam deserente. Da igitur, da, pater, eis semper gaudere de nobis, ut et tu per eos semper lauderis in nobis, et nos cnm cis in unum ovile tuum adducamur; ut confiteamur simul nomini sancto tuo, creator bominum et Angelorum. Hæc ipse commemorans coram te, confiteor laudans te, quoniam beneficia tua magna sunt hæc, quibus nos honorificasti, dans nobis angelos tuos spiritus in ministerium nostrum. Dederas enim quidquid coeli ambitu continetur; et quasi parva hæc quae sub coelo sunt, nisi adderes et ea qu:e suut super coelos. Laudent te de hoc omnes Angeli lui, conlitcantur tibi de hoc omnia opera tua, et ipsi sancti tui benedicant tibi. honorificentia nostra, quos nimis honorificans et ditans multis muneribus decorasti! Admirabile est nomen tuum, Domine, in universa terra (Psal. VIII, 2). Quid est enim homo, quia magnificas eum, et honorificas eum, et apponis erga eum cor tuum Job VII, 17)?

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
