# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 39.1-30

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 39.1 to 39.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/39.1

CAPUT XX VIII. De prædestinationis ac prmscientiæ Dei myalerio. Dixisti enim, Veritas antiqua, Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum (Prov. VIII, 31). Nonne homo putredo, et lilius hominis vermis (Job xxv, 6)? Nonne universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6)? Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum ill judicium! Doce me, abyssus profundissima, creatrix sapientia. Qui librasti in pondere montes, et colles in statera, et appendisti molem terræ tribus digitis, suspende molem corporalitatis hujus, quam gero, tribus invisis digitis. tuis ad te, ut videam et cognoscam, quam admirabilis es in universa terra. Lux antiquissima, quoe lucebas ante omnem lucem in montibus sanctis æternitatis antiquae, cui nuda et aperta erant omnia (Hebr. IV, 43) antequam fierent; lux, quae odio habes omnem maculam, utpote mundissima et immaculatissima, quæ tibi deliciæ cum homine? quæ conventio lucis ad tenebras (II Cor. vi, 44)? Ubi sunt in homine deliciæ tunc? ubi præparasti tibi in me dignum sanctuarium majestatis tuæ, in quod introiens habeas delicias dilectionis tuæ? Mundum enim coenaculum decet te, mundans virtu!, quae nonnisi a mundis cordibus videri potes (Mauh. v, 8), multo magis nec habcri. In hornine autem ubi templum lam mundum, ut te suscipiat, qui regis mundum? Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es mundus (Job xiv, 4)? ab immundo enim quis mundabitur (Eccli. xxxiv, 4)? Nam et secundum legem, quam dedisti patribus nostris in igne comburente montem, et in nube tegente aquam tenebrosam, quidquid tetigerit immundus, immundum erit (Num. xix, 22). Omnes autem nos quasi pannus menstruatæ (Isai. LXIV, 6) de massa corrupta et immunda venientes, maculam immundilicc nostræ, quam celare saltem tibi qui omnia vides, non possumus, in frontibus portamus; quare mundi esse non possumus, nisi tu mundaveiis, qui solus es mundus.

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
