# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 39.31-47

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 39.31 to 39.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/39.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/39.31

Mundas autem de nobis filiis hominum eos in quibus tibi complacuit habitare; quos ab inaccessibilibus profundis secretis judiciorum incomprehensibilium sapienti;c tuæ, semper justorum, licet occultorum, sine eorum meritis prædestinasti ante mundum, vocasti de mundo, justificasti immundo, et magnificas cos post mundum. Non autem omnibus hoc facis, quod admirantur tabescentes omnes sapicntes terrae.Et ego, Domine, hoc considerans expavesco, et obstupesco de altitudine divitiarum sapientiæ et scientiae tur, ad quam ego non pertingo, et inconiprehensibilia judicia justitiae tuae (Rom. XI, 33): quoniam ex eodem luto alia quidem facis vasa in honorem, alia in contumeliam sempiternam (Id. IX, 21). Quos igitur tibi elegisti de multis in templum, ipsos mundas, effundens super eos aquam muudam, quorum nomina numerumque tu nosti, qui solus numeras multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocas (Psal. CXLVI, 4); qui ctiam scripti sunt in libro vitae, qui nequaquam perire possunt, quibus omnia cooperantur in bonum, etiam ipsa peccata. Cum euim cadunt, non colliduntur, quia tu supponis manum tuam (Psal. XXXVI, 24); custodiens omnia ossa eorum, ut unum ex eis non conteratur. Attamen mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII, 22); illorum, inquam, quos antequam faceres caelum et terram, secundum abyssum multam judiciorum tuorum occultorum, semper autem justorum, præscivisti ad mortem æternam; quorum dinumeratio nominum et meritorum pravorum apud te est, qui numerum arenae maris dinumera. sti, et dimensus es profundum abyssi, quos reliquisti in immunditiis suis, quibus omnia cooperaturin malum, et ipsa ctiam oratio vertitur in peccatum; ut si etiam usque ad cœlos ascenderint, et caput eorum nubes tetigerit, et inter sidera coeli collocaverint nidum suum, quasi sterquilinium in fine perdantur (Abdiæ 4).

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
