Latin
40
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 40
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIX. De altitudine judictorum Dei. Magna sunt h; cc judicia tua, Domine Deus, judex juste et fortis, qui judicas aequitatem et inscutabilia et profunda: quae cum considcro, contremiscunt omnia ossa mea, quoniam non securatur homo vivens super terram: ut serviamus tibi pie et caste cunctis diebus vitæ nostræ in timore, et exsultemus tibi cum tremore; ut non sit servitium sinc timore, neque gaudium sine tremore, et non glorietur accinctus æque ut discinctus (Hi Reg. xx, 11), ncque glorietur ante te omnis caro, sed pavescat et contremiscat a facie tua, cum ignorct homo utrum amore an odio dignus sit; sed in futurum omnia reservantur incerta. Vidimus enim multos, Domine, et audivimus a palrihus nostris (quod utique sine magno tremore non recolo, sine multo timore non confiteor), ascendisse primitus quidem usque ad coelos, et inter sidera nidum suum collocasse; postmodum autem cecidisse usque ad abyssos, et animas corum in malis obstupuisse. Vidimus stellas de cœlo cecidisse ab impetu ferientis caudæ draconis, et eos qui jacebant in pulvere terræ, a facie sublevantis manus tune, Domine, mirabiliter ascendisse. Vidianus vivos morientes, et mortuos a morte surgentes; et eos qui inter filios Dei ambulabant, in medio lapidum ignitorum quasi lutum ad nihilum defluxisse. Vidimus lucem obtencbrasse, et de tenebris lucem processisse, quia publicani et meretrices præcedunt incolas in regno coelorum; filii autem regni ejicicntur in tenebras exteriores. Quare autem ista omnia, nisi quia in montem illum ascenderunt, in quem primus ascendit angelus, et descendit diabolus? Quos autem prædestinasti, ipsos et vocasti, et sanctificasti, et mundasti, ut dignum habitaculum sint tuae majestatis; cum quibus et in quibus sunt tibi delicæ sanctæ et mundæ, in quibus tu delccLaris, et laetificas juventutem eorum, habitans cum eis in medio eorum, ut ipsi templum sanctum tuum sint, quod magnae dignitatis commendatio est humanitatis nostre.