# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 42.1-25

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 42.1 to 42.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/42.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/42.1

CAPUT XXXI Ubi Deus habitet. Quod per sensus non inveniatur Deus. Quid Deum qua'rendo qua ramus. Creaturarum de Duo testimonium. Qui ab homine ad Dei notitiam ascendatur. Deus sibi soli notus. Quatenus homini innotescat. Ecce Domine Deus mcus sunuue, omnip;)- tentissime, inveni locum ubi tu habitas: quia in anima qnam ereasti ad imaginem et similitudinem tuam (Gen. I, 27), quæ te solum quærit et desiderat; quia non in illa quoe te non quærit nec desiderat. Ego erravi sicut ovis quæ periit, quaerens te exterius, qui es interins; et mullum laboravi quærens te extra me, et tu habitas in me, si tamen ego desiderem te. Circuivi vicos et plateas civitatis hujus mundi quærens te; et non inveni, quia male quærebam foris, quod erat intus. Misi nuntios meus omnes sensus exteriores, ut quærerem te; et non inveni, quia male quærebam. Video enim, lux mea Deus qui ifluminasti me, quia male te per illos quærebam; quia tu es intus, et tamen ipsi unde intravcris nesciverunt. (a) Nam oculi dicunt, Si coloratus nou fuit, per nos non intravit; aures dicunt, Si sonitum non fecit, per nos non transivit; nasus dicit, Si non oluit, per me non venit; gustus dicit, Si non sapuit, per Ine non introivit; tactus eliamaddit, Si corpulentus non est, nihil me de hac re interroges. Non ista sunt in te, Deus meus. (b) Non enim speciem corporis, nec decus temporis, nec candorem lucis vel colorem, non dulces melodiarum cantus et quæcumque dulce sonantia, non florum et unguentorum vel aromatum odores, non mella vel manna gustui delectabilia, non cirtera quæque ad tangendum vel amplexandum amabilia, nec omnia alia sensibus his subjecta quæro, cum Deum meum quæro, Absitut ista crediderim Deum meum quæ etiam a brutalium sensibus comprehenduntur.

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
