Latin
42.26 to 42.43
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 42.26-43
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen cum Deum meum quaero, quaero nihilominus quamdam lucem super omnein lucem, quam noncapit oculus; quamdam vocein super omnem vocem, quam non capit auris; quemdam odorem super omnem odorem, quern non capit naris; quemdam dulcorcu1 super omnem dulcorem, quem non sapit gustus; quemdam amplexum super omnemamplexum, quem non tangit tactus exterioris homiuis mei. Ista lux fulget, ubi locus non capit; ista vox sonat, ubi tempus non rapit; odor iste redolet, ubi flatus non spargit; sapor iste sapit, ubi non est edacitas; amplexus iste tangitur, ubi non divellitur. Iiic est Deus mens, et non æstimabitur alius ad illum; hoc quaero cum Deum meum quæro, istud amo cum Deum meum amo. (c) Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova; sero te amavi: et tu intus eras, et ego foris; et ibi te quxreham, et in ista formosa quae fecisti deformis irruebam. Mecum eras, et ego tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quai esse non poterant nisi in te. Circumibam enim omnia quærens te, et propter omnia derelinquens me.