# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 43

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/43

(d) Interrogavi terram si csset Deus meus, et dixit milii quod non; et omnia quæ in ea sunt, hoc idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos. et reptilia quæ in eis sunt; et responderunt: Non sumus Deus-tuus; quære super uos eum. Interrogavi flabiles auras; et inquit universus aer cum omnibus incolis suis: Fallitur Anaximenes; nou sum ego Deus tuus. InterrOgavi coelum, solem, lunam, et stellas: Neque nos sumus Deus tuus, inquiunt. Et dixi omnibus quae circumstant fores carnis meae: Dixistis mihi de Dco meo quod vos non estis; dicite mihi de illo aliquid. Et exclamaverunt omnes voce grandi, Ipse fecit nos. Interrogavi proinde mundi molem, Dic rnihi si es Deus meus, annon: et respondit voce forti, Non sum, inquit, ego; sed per ipsum sum ego; quem quæris in me, ipse fecit me; super me quære qui regit me, qui fecit et te. Interrogatio creaturarum, profunda consideratio ipsarum: responsio earum, attestatio ipsarum de Deo, quoniam omnia clamant, Deus nos fecit: quoniam, ut ait At osloius, Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20).

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
