# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 44

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/44

Et redii ad me, et intravi in me: et aio ad me, Tu quis es? Et respondi mihi, Homo rationalis, mortalis. Et incoepi discutere quid hoc esset: et clivi, Unde hoc tale animal, Deus meus? Unde nisi abs te? TII fecisti me, ei non ego ipse me. Quid tu? Tu per quem vivo ego, tu per quem vivunt omnia. Qnitl tu? Tu, Domine, Dens verus et solus, omuipotons et:ternus, incomprehensibilis et immensus, qui semper vivis ot nihil moritur in te, immortalis, habitans æternitatem, mirabilis oculis Angelorum, inenarrabilis, imperserutabilis et innominabilis; Deus unus et verus, terribilis et fortis; nesciens principium neque linem, principium omnium atque finis, qui es ante primordia sæculorum, et ante omnes sæculorum origines. (a) Tu es Deus et Dominus omnium que creasti; et apud te omnium stabilium stant causae, et omnium mutabilium nputl te immutabiles manent origines, et omnium rationabilium et irrationabilium atque temporalium sempiternæ vivunt rationes. Dic mihi supplici servo tuo, Deus meus, dic utiscricors misero tuo, dic, qu:eso per miserationes tuas; unde hoc tale animal, nisi abs te, Deus? An quisquam sese faciendi erit artifex? An aliunde quam a te trahitur esse et vivere? Nonne tu es summum esse, a quo est ornne esse? Quidquid enim est, a tc est, quia sine te nibil est. Nonne tu es fons vitæ, a quo fluit omnis vita? Quidquid enim vivit, per te sivit, quia sine te nihil virit. Tu ergo, Domine, omnia fecisti. Quæro, quis fecit ine? Tu, D omine, fecisti lue, siue quo factum ea nihil. Tu factor meus, ego opus tuum. Gratias tibi ago, Domine Deus meus, per quem vivo cgo, et per quern omnia vivunt, quoniam fecisti me; gratias tibi, plasmator meus, quia manus tua? fecerunt me et plasmaverunt me (Job. x, 8); gratias tibi, lux mea, quoniam illuminasti Hie, et inveni me. Uhi inveni me, ibi1 cognovi me; ubi inveni te, ibi cognovi to; ubi autem cognovi te, ibi illuminasti me. Gratias tibi, lux mea, quoniam illuminasti me.

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
