Latin
45.1 to 45.23
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 45.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod dixi, cognovi te? Nonne tu es Deus incomprehensibilis et inunensus, Rex regiam ct Domninus dominantium, qui solus habes immortalitatem et lucem habitas inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest (I Tim. vi, 16)? Nonne tu es Deus abscenditus (Isai. xt. v, i5) et imperscrutabilis majestatis, solus tui ipsius maximus cognitor et mirabilis contemplator? Quis crgo cognovit quod nunquam vidit? Dixit enim Veritis tua, Non videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 20); dixit et præco tuus per veritatem tuam, Deum nemo vidit unqnam (Joan. I. 18). Quis crgo cognovit qnod nunquam vidit? Dixit etiam Veritas tua, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI, 27). Sola Trinitas tua soli sihi integre nota est, quæ exsuperat omnem sensum. Quid est ergo quod dixi, homo vanitati similis, quia cognovi te? Quis enim cognovit te, nisi tu te? Tu quippe solus Deus omnipotens, superlaudabilis, et supergloriosus, ct superexaltatus (Dan. III, 52), et supcraltissimus, ct superessentialis in sanctissimis et divinissimis eloquiis nominaris; quoniam super omnem essentiam intelligibilem sive intellectualem atque sensibilem, et super omuc nomen quod nominatur, non solum in boc sæculo, se. l eliam in futuro, superessentialiter et superintelligibiliter esse dignosceris; quoniam superessentiali et occulla divinitate, super omnemrationem, intellectum et essentiam inaccessibiliter et imperscrutabiliter habitas in te ipso, ubi lux inaccessibilis, et lumen imperscrutabile, et incomprehensibile, et inenarrabile, ad quod non attingit aliquod lumen, quoniam incontemplabile, et invisibile, et superrationale, et superintelligibile, et superinaccessibile, et superincommutabile, et superincommunicabile creditur, quod nullus unquam Angelorum vel hominum vidit, sed nec videre potest. Hoc eat cœlum tuum, Domine, caelum celans superarcanum, et superintelligibile, el superralionalc, et superessentiale lumen, de quo dicitur, Calum cæli Domino (Psal. CXIII, 16).