# Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 46

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/soliloquiorum-animae-ad-deum-incertus/46

Sed qualiter cognovi te? Cognovi te in te. Cognovi te non sicut libi es, sed cognovi te sicut mihi es; et hoc non sine te, sed in te, quia tu es lux quæ it luminasti me. Sicut tibi es, soli libi cognitus es: sicut mihi cs, sccundum gratiam tuam ct mihi cognitus es. Sed quid mihi es? Dic mibi misericors misero tuo, dic mihi rer miserationes tuas, quid mibi es? Dic animæ meæ, Satus tua cgo sum (Psal. xxxiv, 3). Noli abscondere a me faciem tuam, ne moriar '. Sine me loqui apud misericordiam Uiam, me terram ct cinerem, sine me loqui apud misericordiam tuam, quo. niam misericordia tua rnagna est super me. Loquar ad Deum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII, 27). Dic mihi supplici tuo, dic misericors misero tuo, dic per miserationes tuas, quid mihi cs? Et intonasti desuper voce grandi in interiorem aurem cordis mei, ct rupisti surdilatcm meam, et audivi vocem tu am, et illuminasti cæcitatem meam, ct vidi lucem tuam, et cognovi quoniam Deus meus es. Propterea dixi quod cognovi te; cognovi te, quoniam Deus mens es; cognovi te solum verum Deum, ct quem misisti Jesum Christum. Erat enim tempus quando non cognoscebam te. Væ tempori illi quando non cognosccbam te! væ cæcitati iili quando non videbam te! væ surditati illi quando non audiebam te! CaTUS et surdus, (d) per formosa quæ fecisti deformis irruebam: et mecum cras, et lecum nun eram; et ea me tenebant longe a te, quæ non essent nisi essent in te. Illuminasti mc, lux; et vidi te, et amavi te; nemo quippe te amat, nisi qui te videt; et nemo te videt, nisi qui te amat. Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua; sero te amavi. Væ tempori illi quando non amavi te!

---

Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa079a/stoa0040.stoa079a.opp-lat1.xml.
