Latin
47
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 47
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXII. Confessio fidei de summa Trinitate. De Dei Filio. De incarnationis misterio. De judicio ci resurrectione. De Spiritu sancto. Iterum de sancta Trinitate. Gratias libi, lux mea, quse illuminasti me, et cognovi te. Qualiter cognovi te? Cognovi te solum! Deum vivum et vernm creatorem meum; cognovi te creatorem coeli et terrae, visibilium omnium et invibibilium, Deum verum, omnipotentem, immortalem, invisihilem, incircumscriptibilem, interminabilem, aternum et inaccessibilem, incomprehensibilem et imperscrutabilem, incommutabilem, immensum et infinitum, principium omnium visibilium et invisibiliuin creaturarum, per quem omnia facta sunt, per quem cuncta subsistunt elementa; cujus majestas sicut principium nunquam babuit, sic nec desinit in æternum. Cognovi te unum solum verum Dcum æternum (a) Patrem et Filium et Spiritum sanctum, tres quidem personas, sed unam essentiam omnino simplicem, indivisamque naturam; et Patrem a nullo, Filium a Patre solo. et Spiritum sanctum pariter ab utroque, absque Initio, semper et sine fine Deum trinum et unum solum verum Deum omnipotentem, unum universorum principium, creatorem omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium, qui tua omnipotenti virtute siinul ab initio temporis utramque de nihilo condidisti creaturam spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam quasi communem ex «orpore et spiritu constitutam. Cognovi te, et (b) conlitcor te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum sanctum paracletum neqnc genitum neque ingenitum, sanctam et individuam Trinitatem in tribus coæqualibus personis consubstantialibus et coæternis, Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate, corde credens ad justitiam, et ore confitens ad salutem (Hom. x, 10).