Latin
5
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 5
Unproofread scanNot analysed yet
Heu! Quid igitur, o Creator, dicam? Audi, o Creator. Creatura tua sum, jam perii; creatura tua sum, jain morior; factura tua sum, jam ad nihilum redigor. Plasma luum sum: manus tuæ, Doliine, fecerunt me; et plasmaverunt me (Psal, CXVIII, 73 ); manus, inquam, illic quæ <lavis affixæ sunt pro me; opus manuum tuarum, Domine, ne despicias; vulnera manuum tuarum precor ut aspicias. Ecce in mallus tuis descripsisti me; lege ipsam scripturam, et salva me. En ad te suspiro creatura tua; Creator es, recrea me. En ad te clamo factura tua; vita es, refice Inc. En ad te respicio luum plasma; plismator es, restaura me. Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei (Job vn, 16). Quid cst homo, ut possit alloqui Deum factorem suum? Parce milii colloquenti tibi, ignosce servo qui presumit loqui Domino. Legem non habet necessitas. Dolor me compeliii dicere, et calamitas quam patior, cogit me exclamare. Ægrotus sum, ad medicum clamo; coecus sum, adr lucem propero; mortuus sum, ad vitam suspiro. Tu es medicus, tu lux, tu vita. Jesu Nazarene, miserere mei; fili David, miserere mei (Matth. XX, 30 ):fons misericordiæ, audi qui ad te clamat infirmum. Lux quæ I transis, exspecta caecum: praebe manum, ut ad te veniat, et in lumine tuo lumen videat (Psal. XXXV, 10). Vita vivens,revoca mortuum.