Latin
51
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 51
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXXIII. Quod tenebræ a nobis, a Deo lux nostra. Gratiarum actio ob fugatas tenebras et impertitam lucem. Quis similis libi in diis, Domine? quis similis tibi, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia? Sero te cognovi, lumen verum; scro te cognovi: erat autem nubes magna et tenebrosa ante oculos vanitatis meæ, ita ut videre non possem solem justitiae et lumen veritatis. Involvcbar in tenebris filius tenebrarum, tenebras mnas amaham, quia lumen non cognoscebam; cæcus eram, cæcitatem amabam, et ad tenebras per tenebras ainbulabam. Quis inde me eduvit, ubi eram homo c. ccus in tenebris et umbra mortis? quis accepit manum meam, ut inde me educeret' quis est illuminator UlCUS? Non quærebam eum, ipse quæsivit me; non iavocabam eum, et ipse vocavit me. Quis est ille? Tu, Domine Deus meus, misericors et miserator, pater. misericordiarum et Deus totius consolationis; tu, sancte Deus meus, quem confiteor toto corde meo, gratias agens nomini tuo. Non te quærebam, tu me quaesivisti; non te invocabnm, tu me vocasti. Vocasti me nomine tuo, intonasti desuper voce grandi in interiorent aurem cordis mei, Fiat lux; et facta est lux [Gen. I, 3), et descendit lux magna, et liquefacta est nubes tenebrosa, quae operucrat oculos meos. Et levavi oculos meos; et vidi luccm tuam, et cognovi vocem tuam: et dixi, Vere. Domine, tu es Deus meus, et eduxisti me dc tenebris et umhra mortis, et vocasti me in admirabile lumen tuum; et ecce video. Gratias tibi, Deus meus, ecce video; gratias tibi, illuminator mcus. Et conversus sum, et vidi tenebras meas in quibus fueram, et abyssum tenebrosam in qua jacueram; et contremui, et expavi: cldixi, Vae! vae tenehris meis in quibus jacui; vae! væ cæcitati illi in qua videre non oteram lumen coeli! vae præteritæ ignorantiæ, quando non cognoscebam te, Domine. Gratias tibi, illuininator et liberator UlCUS, quoniam illumi •nasti me et cognovi te. Sero cognovi te, veritas antiqua; sero te cognovi, veritas æterna. Et tu eras in lumine 1, et ego in tenebris, et non cognoscebam te; quia illuminari non poteram sine te, et non est lux extra te.