Latin
7
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. nominis miseriaet fragilitas. (a) lux quam videbat Tobias, quando oculis clausis docebat lilium viam vitæ (Tob. IV, 2-20); lux quam videbat Isaac interius, quando caligantibus oculis exterius filio futura narrabat (Gen. XXVII, 28); lux, inquam, invisibilis, cui omnis abyssus humani cordis est visibilis; lux quam Jacob videbat, quando, sicut tu intus docebas, filiis exterius ventura pra dicebat (Id. XLIX, 1-28); ccce tenebræ suut super faciem abyssi mentis meso, tu es lumen: ecce caligo tenebrosa super aquas cordis mei, tu es veritas. 0 Verbum per quod facta sunt omnia, sine quo factum est nihil; Verbum quod es ante omnia, ante quod nibil; Verbum creans omnia, Sine quo nihil omnia (Joan. I, 3); Verbum regens omnia, sine quo non sunt omnia; Verbum quod dixisti in principio, Fiat lux, et facta eat lux (Gen. I, 3), dic etiam nunc, Fiat lux, et facta sit lux: et videam lumen, et cognoscam quidquid non est lumen; quia sine te mihi tenebræ lumen, et lumen tenebræ ponuntur. Et sic sim tua luce non est veritas, adest error; adest vanitas, non est veritas; non esl discretio, adest confusio; adest ignorantia, non est scientia; adest cæcitas, non est visio; adest invium, non est via; adest mors, non est vita.