Latin
9.31 to 9.49
Augustine, Soliloquiorum Animae Ad Deum [Incertus] 9.31-49
Unproofread scanNot analysed yet
quia omnia qu:e facta sunt, bona sunt. Et ideo mala non sunt, qnia facta non sunt et ideo nihil sunt, quia siue Verbo facium est nihil. Malum igitur nihil ea; quia factum non est. Sed qualiter malum est, si factum non est? Quia malum pri. vatio Verbi est, per quod bonum factum est. Esse ergo sine Verbo malum est; quod esse non est, quia sine ipso nihil est. Sed quid est separari a Verbo? Si hoc velis scire, audi quid sit Verbum. Verbum Dei dicit, Ego sum via, veritas et vita (Id. XlV, 6). Separari ergo a Verbo, est esse sine via, sine veritate, sine vita; et idco sine ipso nihil, et ideo malum; quia separari a bono 1, per quod facta sunt omnia bona valde. Separari autem a Verbo, per quod omnia facta sunt, nihil aliud est quam deficere, et a facto transire in defectum: quia sine ipso est nihil. Quoliesergoahono de:vias, a Verbo te separas, quia ipsum est bonum; et ideo nihil efficeris, quia siue Verbo es, sine quo factum est nihil.